PHARICUM Venenum

PHARICUM Venenum
PHARICUM Venenum
apud Interpretem Nicandri Ι῾ςτορε̑ι δε Πραξαγόρας κληθῆναι αὐτὸ ἀπὸ Φαρικοῦ τινὸς Κρητὸς τοῦ ἐξευρόντος αὐτὸ, Narrat autem Praxagoras, vocari illud a Pharico quodam Cretensi, inventore suo: Phariatum dicitur Athenaeo l. 3. cum Medico seu Medeae oleo, quô Medea pellicis coronam delibuerat, secundum nonnullos idem; νάφθα Barbaris, ἐφήμερον etiam dictum Nicandro, quod intra unius diei spatium hominem absumeret: quamvis ephemeri vox lat ius pateat. Dictum est autem sie a Pharis, urbe Cretae, cuius civis venenum hoc excogitavit: Pharicus enim non proprium, sed Gentile nomen est. Vide eo Salmas. ad Solin. p. 241. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”